Fundar 2327 Resultados para: Eos
In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate. (Prophetia Zachariae 12, 4)
et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”. (Prophetia Zachariae 13, 9)
Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber. (Prophetia Zachariae 14, 17)
Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)
Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)
Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)
et aperiens os suum docebat eos dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 2)
Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? (Evangelium secundum Matthaeum 5, 46)
A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)