Mosaico decorativo

Found 2327 Results for: Eos

  • In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate. (Prophetia Zachariae 12, 4)

  • et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”. (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber. (Prophetia Zachariae 14, 17)

  • Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)

  • et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)

  • Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)

  • Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)

  • Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)

  • et aperiens os suum docebat eos dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 2)

  • Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? (Evangelium secundum Matthaeum 5, 46)

  • A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina