Fundar 1617 Resultados para: Eorum
Dixeruntque Zebee et Salmana: “Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis”. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant. (Liber Iudicum 8, 21)
Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: “Frater noster est”. (Liber Iudicum 9, 3)
ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros Sichimorum, qui eum adiuverant. (Liber Iudicum 9, 24)
Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? (Liber Iudicum 10, 12)
Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus. (Liber Iudicum 15, 9)
Intrabimus ad securos in regionem latissimam; tradetque nobis Deus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, quae sunt in terra”. (Liber Iudicum 18, 10)
Verterant ergo terga filii Israel in ipso certamine positi, et filii Beniamin putantes quod percussissent eos sicut in priore pugna, coeperant de exercitu eorum caedere triginta fere viros. (Liber Iudicum 20, 39)
Misit itaque coetus decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis: “Ite et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum. (Liber Iudicum 21, 10)
Et dixerunt: “Possessio eorum, qui effugerunt, erit Beniamin, ne una tribus deleatur ex Israel. (Liber Iudicum 21, 17)
Cumque venerint patres earum ac fratres et apud nos queri coeperint, dicemus eis: “Miseremini nostri et eorum; non enim acceperunt unusquisque uxorem in bello, et vos, si dedissetis eis, deliquissetis”. (Liber Iudicum 21, 22)
Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos”. (Liber I Samuelis 8, 9)
Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8, 22)