Mosaico decorativo

Fundar 1617 Resultados para: Eorum

  • et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt, et servierunt diis eorum. (Liber Iudicum 3, 6)

  • sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. (Liber Iudicum 3, 29)

  • Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. (Liber Iudicum 5, 11)

  • Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter. (Liber Iudicum 5, 21)

  • Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis et, instar locustarum, universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. (Liber Iudicum 6, 5)

  • et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum, qui affligebant vos, eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum. (Liber Iudicum 6, 9)

  • Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti viri; omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. (Liber Iudicum 7, 6)

  • Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampades in medio lagoenarum (Liber Iudicum 7, 16)

  • Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!””. (Liber Iudicum 7, 18)

  • In manus vestras Deus tradidit principes Madian Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis?”. Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. (Liber Iudicum 8, 3)

  • Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)

  • Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum. (Liber Iudicum 8, 12)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina