Mosaico decorativo

Fundar 2353 Resultados para: Enim

  • Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia. (Liber Ecclesiasticus 5, 17)

  • Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)

  • Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)

  • Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)

  • In opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 20)

  • Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)

  • In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. (Liber Ecclesiasticus 6, 29)

  • decor enim aureus est in illa, et vincula illius alligatura hyacinthina. (Liber Ecclesiasticus 6, 31)

  • Neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis. (Liber Ecclesiasticus 7, 8)

  • Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)

  • Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)

  • Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina