Löydetty 2353 Tulokset: Enim
Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia. (Liber Ecclesiasticus 5, 17)
Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum. (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
In opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 20)
Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. (Liber Ecclesiasticus 6, 29)
decor enim aureus est in illa, et vincula illius alligatura hyacinthina. (Liber Ecclesiasticus 6, 31)
Neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis. (Liber Ecclesiasticus 7, 8)
Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)