Mosaico decorativo

Fundar 2353 Resultados para: Enim

  • Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat enim sermo omni populo. (Liber I Paralipomenon 13, 4)

  • cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat”. (Liber I Paralipomenon 15, 13)

  • omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)

  • Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)

  • Et ait Nathan ad David: “Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est”. (Liber I Paralipomenon 17, 2)

  • neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. (Liber I Paralipomenon 17, 5)

  • Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. (Liber I Paralipomenon 17, 25)

  • et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum”. (Liber I Paralipomenon 17, 27)

  • Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam”. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, (Liber I Paralipomenon 19, 2)

  • Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum eorum — grandem enim contumeliam sustinuerant — et praecepit, ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. (Liber I Paralipomenon 19, 5)

  • Dixitque ei rex David: “Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita”. (Liber I Paralipomenon 21, 24)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina