Talált 2353 Eredmények: Enim
Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat enim sermo omni populo. (Liber I Paralipomenon 13, 4)
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)
Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat”. (Liber I Paralipomenon 15, 13)
omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)
Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)
Et ait Nathan ad David: “Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est”. (Liber I Paralipomenon 17, 2)
neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. (Liber I Paralipomenon 17, 5)
Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. (Liber I Paralipomenon 17, 25)
et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum”. (Liber I Paralipomenon 17, 27)
Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam”. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, (Liber I Paralipomenon 19, 2)
Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum eorum — grandem enim contumeliam sustinuerant — et praecepit, ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. (Liber I Paralipomenon 19, 5)
Dixitque ei rex David: “Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita”. (Liber I Paralipomenon 21, 24)