Mosaico decorativo

Fundar 1722 Resultados para: Ego

  • Eritque: antequam clament, ego respondebo; adhuc illis loquentibus, ego exaudiam. (Liber Isaiae 65, 24)

  • sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt”. (Liber Isaiae 66, 4)

  • “Numquid aperiam uterum et parere non faciam?”, dicit Dominus. “Aut ego, qui parere facio, uterum claudam?”, ait Deus tuus. (Liber Isaiae 66, 9)

  • Quia haec dicit Dominus: “Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)

  • Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini. (Liber Isaiae 66, 13)

  • Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam. (Liber Isaiae 66, 18)

  • Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”. (Liber Ieremiae 1, 6)

  • Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)

  • Et factum est verbum Domini ad me dicens: “Quid tu vides, Ieremia?”. Et dixi: “Virgam amygdali vigilantis ego video”. (Liber Ieremiae 1, 11)

  • Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud”. (Liber Ieremiae 1, 12)

  • Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis”. (Liber Ieremiae 1, 13)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina