Trouvé 1722 Résultats pour: Ego
Eritque: antequam clament, ego respondebo; adhuc illis loquentibus, ego exaudiam. (Liber Isaiae 65, 24)
sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt”. (Liber Isaiae 66, 4)
“Numquid aperiam uterum et parere non faciam?”, dicit Dominus. “Aut ego, qui parere facio, uterum claudam?”, ait Deus tuus. (Liber Isaiae 66, 9)
Quia haec dicit Dominus: “Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)
Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini. (Liber Isaiae 66, 13)
Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam. (Liber Isaiae 66, 18)
Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)
Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”. (Liber Ieremiae 1, 6)
Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: “Quid tu vides, Ieremia?”. Et dixi: “Virgam amygdali vigilantis ego video”. (Liber Ieremiae 1, 11)
Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud”. (Liber Ieremiae 1, 12)
Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis”. (Liber Ieremiae 1, 13)