Mosaico decorativo

Fundar 1062 Resultados para: Ecce

  • Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)

  • Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; (Prophetia Malachiae 3, 23)

  • Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • “Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)

  • Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)

  • Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)

  • Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)

  • Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)

  • Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 17)

  • Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)

  • Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 4)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina