Encontrados 1062 resultados para: Ecce
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; (Prophetia Malachiae 3, 23)
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
“Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)
Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)
Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)
Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)
Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 17)
Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 4)