Fundar 436 Resultados para: Domo
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 23, 6)
Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. (Liber Psalmorum 27, 4)
Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. (Liber Psalmorum 50, 9)
Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 52, 10)
qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu. (Liber Psalmorum 55, 15)
Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. - (Liber Psalmorum 68, 7)
Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te. (Liber Psalmorum 84, 5)
Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Liber Psalmorum 84, 11)
Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt. (Liber Psalmorum 92, 14)
HE. Gloria et divitiae in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 112, 3)
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. (Liber Psalmorum 113, 9)
Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini. (Liber Psalmorum 118, 26)