Mosaico decorativo

Znaleziono 436 Wyniki dla: Domo

  • Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 23, 6)

  • Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. (Liber Psalmorum 27, 4)

  • Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. (Liber Psalmorum 50, 9)

  • Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 52, 10)

  • qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu. (Liber Psalmorum 55, 15)

  • Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. - (Liber Psalmorum 68, 7)

  • Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te. (Liber Psalmorum 84, 5)

  • Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Liber Psalmorum 84, 11)

  • Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt. (Liber Psalmorum 92, 14)

  • HE. Gloria et divitiae in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 112, 3)

  • Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. (Liber Psalmorum 113, 9)

  • Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini. (Liber Psalmorum 118, 26)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina