Fundar 3318 Resultados para: Dominus
Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: (Liber Ieremiae 16, 3)
Haec enim dixit Dominus: “Ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque lugebis eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. (Liber Ieremiae 16, 5)
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae. (Liber Ieremiae 16, 9)
Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?”, (Liber Ieremiae 16, 10)
dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”, (Liber Ieremiae 16, 14)
sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. (Liber Ieremiae 16, 15)
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum. (Liber Ieremiae 16, 16)
“Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus”. (Liber Ieremiae 16, 21)
Haec dicit Dominus: “Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius; (Liber Ieremiae 17, 5)
Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius; (Liber Ieremiae 17, 7)
Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum. (Liber Ieremiae 17, 10)