Fundar 3318 Resultados para: Dominus
Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: “Vivit Dominus!”, sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)
Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 12, 17)
Haec dixit Dominus ad me: “Vade et posside tibi lumba re lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud”. (Liber Ieremiae 13, 1)
Et abii et abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. (Liber Ieremiae 13, 5)
Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: “Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi”. (Liber Ieremiae 13, 6)
“Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Iudae et superbiam Ierusalem multam; (Liber Ieremiae 13, 9)
Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt. (Liber Ieremiae 13, 11)
Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: “Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?”. (Liber Ieremiae 13, 12)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; (Liber Ieremiae 13, 13)
et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos”. (Liber Ieremiae 13, 14)
Audite et auribus percipite; nolite elevari, quia Dominus locutus est. (Liber Ieremiae 13, 15)
Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)