Fundar 3318 Resultados para: Dominus
Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae; (Liber Psalmorum 128, 5)
Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum. (Liber Psalmorum 129, 4)
Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 132, 11)
Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi: (Liber Psalmorum 132, 13)
sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum. (Liber Psalmorum 133, 3)
Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram. (Liber Psalmorum 134, 3)
Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave. (Liber Psalmorum 135, 3)
Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi. (Liber Psalmorum 135, 4)
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. (Liber Psalmorum 135, 5)
Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. (Liber Psalmorum 135, 6)
Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur. (Liber Psalmorum 135, 14)
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA. (Liber Psalmorum 135, 21)