Fundar 3318 Resultados para: Dominus
Dominus custodit te, Dominus umbraculum tuum ad manum dexteram tuam. (Liber Psalmorum 121, 5)
Dominus custodiet te ab omni malo; custodiet animam tuam Dominus. (Liber Psalmorum 121, 7)
Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum. (Liber Psalmorum 121, 8)
Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, (Liber Psalmorum 124, 1)
nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos: (Liber Psalmorum 124, 2)
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum. (Liber Psalmorum 124, 6)
Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. (Liber Psalmorum 125, 2)
Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel! (Liber Psalmorum 125, 5)
Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes. (Liber Psalmorum 126, 1)
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”. (Liber Psalmorum 126, 2)
Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes. (Liber Psalmorum 126, 3)
Canticum ascensionum. Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. (Liber Psalmorum 127, 1)