Mosaico decorativo

Fundar 1865 Resultados para: Domini Dei

  • Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est”. Et dixit: “Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis”. (Liber Isaiae 39, 8)

  • Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)

  • Vox clamantis: “In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)

  • et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 40, 5)

  • exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. (Liber Isaiae 40, 7)

  • Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 13)

  • ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)

  • Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)

  • Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel”. (Liber Isaiae 44, 5)

  • Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. (Liber Isaiae 48, 1)

  • Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)

  • Quis ex vobis timet Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum. (Liber Isaiae 50, 10)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina