Mosaico decorativo

Fundar 1865 Resultados para: Domini Dei

  • Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. (Liber Isaiae 26, 10)

  • Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)

  • Et erit eis verbum Domini: “Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi”, ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur. (Liber Isaiae 28, 13)

  • Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. (Liber Isaiae 28, 14)

  • Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Domini; (Liber Isaiae 30, 9)

  • Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)

  • Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit in montem Domini, ad petram Israel. (Liber Isaiae 30, 29)

  • A voce enim Domini pavebit Assyrius virga percussus. (Liber Isaiae 30, 31)

  • Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam. (Liber Isaiae 30, 33)

  • Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius. (Liber Isaiae 33, 6)

  • Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)

  • Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina