Fundar 674 Resultados para: Domine
Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. (Liber Ieremiae 14, 20)
Amen, Domine, ministravi tibi in bonum, intercessi apud te in tempore afflictionis et in tempore tribulationis pro inimico. (Liber Ieremiae 15, 11)
Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium. (Liber Ieremiae 15, 15)
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 15, 16)
Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)
Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. (Liber Ieremiae 17, 13)
Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. (Liber Ieremiae 17, 14)
Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum. (Liber Ieremiae 18, 19)
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis. (Liber Ieremiae 18, 23)
Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. (Liber Ieremiae 20, 7)
Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 20, 12)
Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: “Non plangent eum: “Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”. Non concrepabunt ei: “Vae, domine!” et “Vae, inclite!”. (Liber Ieremiae 22, 18)