Mosaico decorativo

Fundar 674 Resultados para: Domine

  • Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)

  • Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. (Liber Ieremiae 10, 6)

  • “Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. (Liber Ieremiae 10, 23)

  • Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me”. (Liber Ieremiae 10, 24)

  • ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”. (Liber Ieremiae 11, 5)

  • Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum. (Liber Ieremiae 11, 18)

  • Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)

  • Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt. (Liber Ieremiae 12, 1)

  • Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum; segrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in diem occisionis. (Liber Ieremiae 12, 3)

  • “Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae, tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)

  • Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos”. (Liber Ieremiae 14, 9)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto””. (Liber Ieremiae 14, 13)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina