Fundar 674 Resultados para: Domine
ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)
Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. (Liber Sapientiae 19, 9)
In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 22)
Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)
Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)
ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)
Oratio Iesu filii Sirach. “Confitebor tibi, Domine rex; et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)
Memoratus autem sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est, (Liber Ecclesiasticus 51, 11)
quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus iniquorum. (Liber Ecclesiasticus 51, 12)
Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)
Et dices in die illa: “Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)
Et clamavit speculator: “Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)