Mosaico decorativo

Trouvé 674 Résultats pour: Domine

  • ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)

  • Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. (Liber Sapientiae 19, 9)

  • In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 22)

  • Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)

  • Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)

  • ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)

  • Oratio Iesu filii Sirach. “Confitebor tibi, Domine rex; et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)

  • Memoratus autem sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est, (Liber Ecclesiasticus 51, 11)

  • quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus iniquorum. (Liber Ecclesiasticus 51, 12)

  • Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)

  • Et dices in die illa: “Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)

  • Et clamavit speculator: “Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina