Fundar 8660 Resultados para: Dom
Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. (Prophetia Ezechielis 36, 21)
Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis; (Prophetia Ezechielis 36, 22)
et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. (Prophetia Ezechielis 36, 23)
Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. (Prophetia Ezechielis 36, 32)
Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa, (Prophetia Ezechielis 36, 33)
Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio. (Prophetia Ezechielis 36, 36)
Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, (Prophetia Ezechielis 36, 37)
ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 36, 38)
Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, (Prophetia Ezechielis 37, 1)
Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vivent ossa ista?”. Et dixi: “Domine, tu nosti”. (Prophetia Ezechielis 37, 3)
Et dixit ad me: “Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 37, 4)
Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis, (Prophetia Ezechielis 37, 5)