Fundar 8660 Resultados para: Dom
Vos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)
Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 35, 1)
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)
Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 4)
propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te. (Prophetia Ezechielis 35, 6)
In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 9)
Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; (Prophetia Ezechielis 35, 10)
propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)
Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. (Prophetia Ezechielis 35, 12)
Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam; (Prophetia Ezechielis 35, 14)
sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)
Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: Montes Israel, audite verbum Domini. 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis”; 3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi; (Prophetia Ezechielis 36, 1)