Mosaico decorativo

Fundar 8660 Resultados para: Dom

  • Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et dabo eis gradientes super eos. (Liber Ieremiae 8, 13)

  • “Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)

  • Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 8, 17)

  • Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)

  • “Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 2)

  • Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 5)

  • Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? (Liber Ieremiae 9, 6)

  • Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?”. (Liber Ieremiae 9, 8)

  • Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 11)

  • Et dixit Dominus: “Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea; (Liber Ieremiae 9, 12)

  • Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis; (Liber Ieremiae 9, 14)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!”. (Liber Ieremiae 9, 16)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina