pronađen 8660 Rezultati za: Dom
Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et dabo eis gradientes super eos. (Liber Ieremiae 8, 13)
“Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)
Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 8, 17)
Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)
“Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 2)
Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 5)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? (Liber Ieremiae 9, 6)
Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?”. (Liber Ieremiae 9, 8)
Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 11)
Et dixit Dominus: “Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea; (Liber Ieremiae 9, 12)
Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis; (Liber Ieremiae 9, 14)
Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!”. (Liber Ieremiae 9, 16)