Mosaico decorativo

Fundar 8660 Resultados para: Dom

  • Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto. (Liber I Regum 2, 34)

  • Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: “Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc; (Liber I Regum 2, 36)

  • Dixitque Semei regi: “Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus”. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. (Liber I Regum 2, 38)

  • Et mittens vocavit eum dixitque illi: “Nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi “Bonus sermo; audivi”. (Liber I Regum 2, 42)

  • Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum, quod praeceperam tibi?”. (Liber I Regum 2, 43)

  • Dixitque rex ad Semei: “Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum. (Liber I Regum 2, 44)

  • Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum”. (Liber I Regum 2, 45)

  • Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)

  • Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)

  • Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama. (Liber I Regum 3, 3)

  • In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “Postula quod vis, ut dem tibi”. (Liber I Regum 3, 5)

  • Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum; (Liber I Regum 3, 7)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina