Fondare 8660 Risultati per: Dom
Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto. (Liber I Regum 2, 34)
Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: “Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc; (Liber I Regum 2, 36)
Dixitque Semei regi: “Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus”. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. (Liber I Regum 2, 38)
Et mittens vocavit eum dixitque illi: “Nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi “Bonus sermo; audivi”. (Liber I Regum 2, 42)
Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum, quod praeceperam tibi?”. (Liber I Regum 2, 43)
Dixitque rex ad Semei: “Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum. (Liber I Regum 2, 44)
Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum”. (Liber I Regum 2, 45)
Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)
Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)
Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama. (Liber I Regum 3, 3)
In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “Postula quod vis, ut dem tibi”. (Liber I Regum 3, 5)
Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum; (Liber I Regum 3, 7)