Mosaico decorativo

Fundar 8660 Resultados para: Dom

  • Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. (Liber I Samuelis 15, 19)

  • Et ait Saul ad Samuelem: “Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15, 20)

  • Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis”. (Liber I Samuelis 15, 21)

  • Et ait Samuel: “Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)

  • Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex”. (Liber I Samuelis 15, 23)

  • Dixitque Saul ad Samuelem: “Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; (Liber I Samuelis 15, 24)

  • sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. (Liber I Samuelis 15, 25)

  • Et ait Samuel ad Saul: “Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel”. (Liber I Samuelis 15, 26)

  • Et ait ad eum Samuel: “Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)

  • At ille ait: “Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum”. (Liber I Samuelis 15, 30)

  • Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum. (Liber I Samuelis 15, 31)

  • Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina