Talált 8660 Eredmények: Dom
Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. (Liber I Samuelis 15, 19)
Et ait Saul ad Samuelem: “Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15, 20)
Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis”. (Liber I Samuelis 15, 21)
Et ait Samuel: “Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)
Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex”. (Liber I Samuelis 15, 23)
Dixitque Saul ad Samuelem: “Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; (Liber I Samuelis 15, 24)
sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. (Liber I Samuelis 15, 25)
Et ait Samuel ad Saul: “Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel”. (Liber I Samuelis 15, 26)
Et ait ad eum Samuel: “Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)
At ille ait: “Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum”. (Liber I Samuelis 15, 30)
Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum. (Liber I Samuelis 15, 31)
Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)