Fundar 8660 Resultados para: Dom
Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; (Liber Deuteronomii 6, 17)
et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)
ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 6, 19)
Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, (Liber Deuteronomii 6, 20)
dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti (Liber Deuteronomii 6, 21)
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; (Liber Deuteronomii 6, 22)
Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)
Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”. (Liber Deuteronomii 6, 25)
Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te, (Liber Deuteronomii 7, 1)
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum (Liber Deuteronomii 7, 2)
quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut serviat diis alienis, irasceturque furor Domini contra vos et delebit te cito. (Liber Deuteronomii 7, 4)
quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. (Liber Deuteronomii 7, 6)