Fundar 8660 Resultados para: Dom
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. (Liber Deuteronomii 6, 2)
Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 6, 3)
Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. (Liber Deuteronomii 6, 4)
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. (Liber Deuteronomii 6, 5)
et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; (Liber Deuteronomii 6, 7)
scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis. (Liber Deuteronomii 6, 9)
Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, (Liber Deuteronomii 6, 10)
domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris, (Liber Deuteronomii 6, 11)
cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: (Liber Deuteronomii 6, 12)
Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis. (Liber Deuteronomii 6, 13)
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. (Liber Deuteronomii 6, 15)
Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. (Liber Deuteronomii 6, 16)