Mosaico decorativo

Fundar 2358 Resultados para: Dies Domini

  • Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)

  • et dixit Deus Salomoni: “Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, (Liber I Regum 3, 11)

  • Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos”. (Liber I Regum 3, 14)

  • Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)

  • Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae, (Liber I Regum 5, 2)

  • “Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. (Liber I Regum 5, 17)

  • Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 5, 19)

  • Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens: (Liber I Regum 6, 11)

  • Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. (Liber I Regum 6, 19)

  • Anno quarto fundata est domus Domini in mense Ziv; (Liber I Regum 6, 37)

  • Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus. (Liber I Regum 7, 12)

  • Fecit quoque Hiram lebetes et vatilla et phialas et perfecit omne opus regi Salomoni in templo Domini; (Liber I Regum 7, 40)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina