Fundar 4010 Resultados para: Deus Israel
filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)
et ait ad populum suum: “Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; (Liber Exodus 1, 9)
Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos (Liber Exodus 1, 13)
Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis; (Liber Exodus 1, 20)
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis. (Liber Exodus 2, 25)
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Exodus 3, 4)
Et ait: “Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)
Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur; (Liber Exodus 3, 9)
sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto”. (Liber Exodus 3, 10)
Dixitque Moyses ad Deum: “Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto?”. (Liber Exodus 3, 11)
Ait Moyses ad Deum: “Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis?”. (Liber Exodus 3, 13)