Mosaico decorativo

Fundar 4010 Resultados para: Deus Israel

  • Benedixitque Iacob Ioseph et ait: “Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem, (Liber Genesis 48, 15)

  • Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Et ait ad Ioseph filium suum: “En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum. (Liber Genesis 48, 21)

  • Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! (Liber Genesis 49, 2)

  • Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. (Liber Genesis 49, 7)

  • Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel. (Liber Genesis 49, 16)

  • Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49, 24)

  • Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. (Liber Genesis 49, 25)

  • Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis. (Liber Genesis 49, 28)

  • Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50, 20)

  • Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob”. (Liber Genesis 50, 24)

  • Cumque adiurasset eos atque dixisset: “Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto”, (Liber Genesis 50, 25)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina