Fundar 1932 Resultados para: Deus:
“Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis; (Liber Deuteronomii 1, 6)
Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi. (Liber Deuteronomii 1, 10)
Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis. (Liber Deuteronomii 1, 11)
Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, (Liber Deuteronomii 1, 19)
dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 1, 20)
Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)
sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”. (Liber Deuteronomii 1, 25)
Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus. (Liber Deuteronomii 1, 30)
Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)
Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem, (Liber Deuteronomii 1, 41)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. (Liber Deuteronomii 2, 7)
sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)