Fundar 1932 Resultados para: Deus:
Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias”. (Liber Numeri 22, 20)
Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)
Cui ille respondit: “Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?”. (Liber Numeri 22, 38)
occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: “Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper”. (Liber Numeri 23, 4)
Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? (Liber Numeri 23, 8)
Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit? (Liber Numeri 23, 19)
Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)
Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. (Liber Numeri 23, 22)
Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)
Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. Devorabit gentes, hostes suos, ossaque eorum confringet et perforabit sagittis. (Liber Numeri 24, 8)
Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: “Heu! Quis vivet, quando ista faciet Deus? (Liber Numeri 24, 23)
“Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc (Liber Numeri 27, 16)