Fundar 1036 Resultados para: Deo
Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino”. (Liber Iob 20, 29)
Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. (Liber Iob 21, 14)
“Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit? (Liber Iob 22, 2)
Qui dicebant Deo: “Recede a nobis!” et “Quid faciet Omnipotens nobis?”. (Liber Iob 22, 17)
Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? (Liber Iob 25, 4)
Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. (Liber Iob 26, 8)
quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem! (Liber Iob 31, 23)
pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida!”. Finita sunt verba Iob. (Liber Iob 31, 40)
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. (Liber Iob 32, 2)
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. (Liber Iob 32, 8)
Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. (Liber Iob 32, 10)
et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius. (Liber Iob 32, 12)