Fundar 32 Resultados para: Balac

  • Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo, (Liber Numeri 22, 2)

  • dixit ad maiores natu Madian: “Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)

  • Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)

  • Respondit: “Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)

  • Reversi principes dixerunt ad Balac: “Noluit Balaam venire nobiscum”. (Liber Numeri 22, 14)

  • Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: “Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me; (Liber Numeri 22, 16)

  • Respondit Balaam: “Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)

  • Ait angelus Domini: “Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris”. Ivit igitur cum principibus Balac. (Liber Numeri 22, 35)

  • Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon; (Liber Numeri 22, 36)

  • Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. (Liber Numeri 22, 40)

  • Dixitque Balaam ad Balac: “Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes”. (Liber Numeri 23, 1)

  • Dixitque Balaam ad Balac: “Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi”. Cumque abiisset in collem nudum, (Liber Numeri 23, 3)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina