Fundar 32 Resultados para: Balac
Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris”. (Liber Numeri 23, 5)
Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum; (Liber Numeri 23, 6)
assumptaque parabola sua, dixit: “De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". (Liber Numeri 23, 7)
Dixitque Balac ad Balaam: “Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis!”. (Liber Numeri 23, 11)
Dixit ergo Balac: “Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei”. (Liber Numeri 23, 13)
Et dixit Balaam ad Balac: “Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam”. (Liber Numeri 23, 15)
Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris ei”. (Liber Numeri 23, 16)
Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: “Quid, inquit, locutus est Dominus?”. (Liber Numeri 23, 17)
At ille, assumpta parabola sua, ait: “Surge, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor. (Liber Numeri 23, 18)
Dixitque Balac ad Balaam: “Nec maledicas ei, nec benedicas!”. (Liber Numeri 23, 25)
Et ait Balac ad eum: “Veni, et ducam te ad alîum locum, si forte placeat Deo, ut inde maledicas ei”. (Liber Numeri 23, 27)
Fecit Balac, ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. (Liber Numeri 23, 30)