Fundar 10534 Resultados para: Ad
Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? (Liber Iob 23, 3)
Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo. (Liber Iob 23, 7)
Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum. (Liber Iob 23, 8)
Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. (Liber Iob 23, 9)
Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. (Liber Iob 24, 5)
Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus. (Liber Iob 24, 8)
De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem. (Liber Iob 24, 12)
Oculus adulteri observat caliginem dicens: “Non me videbit oculus”; et operiet vultum suum. (Liber Iob 24, 15)
“Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius. (Liber Iob 24, 18)
Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur”. (Liber Iob 24, 24)
Respondens autem Baldad Suhites dixit: (Liber Iob 25, 1)
“Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? (Liber Iob 26, 2)