Mosaico decorativo

Fundar 10534 Resultados para: Ad

  • Misit itaque coetus decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis: “Ite et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum. (Liber Iudicum 21, 10)

  • Inventaeque sunt de Iabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri torum, et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan. (Liber Iudicum 21, 12)

  • Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. (Liber Iudicum 21, 13)

  • Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad; alias autem non reppererunt, quas simili modo traderent. (Liber Iudicum 21, 14)

  • Ceperuntque consilium atque dixerunt: “Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam et ad meridiem oppidi Lebona”. (Liber Iudicum 21, 19)

  • cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin”. (Liber Iudicum 21, 21)

  • Filii quoque Israel reversi sunt inde illo tempore unusquisque ad tribum et familiam suam in possessionem suam. (Liber Iudicum 21, 24)

  • dixit ad eas: “Ite in domum matris vestrae; faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum: (Liber Ruth 1, 8)

  • et dicere: “Tecum pergemus ad populum tuum”. (Liber Ruth 1, 10)

  • Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae. (Liber Ruth 1, 14)

  • Cui dixit Noemi: “En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos; vade cum ea”. (Liber Ruth 1, 15)

  • Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit”. (Liber Ruth 1, 17)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina