Fundar 10534 Resultados para: Ad
Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel”. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, (Liber Iudicum 20, 13)
Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi. (Liber Iudicum 20, 15)
In universo hoc populo erant septingenti viri electi, qui sinistra pro dextra utebantur et sic fundis lapides ad certum iaciebant, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. (Liber Iudicum 20, 16)
Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam. (Liber Iudicum 20, 17)
et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt. (Liber Iudicum 20, 20)
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent: “Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non?”. Quibus ille respondit: “Ascendite ad eos”. (Liber Iudicum 20, 23)
Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent, (Liber Iudicum 20, 24)
eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt. (Liber Iudicum 20, 25)
Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: “Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere?”. Quibus ait Dominus: “Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras”. (Liber Iudicum 20, 28)
Putaverunt enim solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent. (Liber Iudicum 20, 32)
Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. (Liber Iudicum 20, 34)