Mosaico decorativo

Fundar 10534 Resultados para: Ad

  • qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, (Liber Iudicum 9, 17)

  • ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros Sichimorum, qui eum adiuverant. (Liber Iudicum 9, 24)

  • Posueruntque insidias adversus eum in montium summitate et exercebant latrocinia agentes praedas de omnibus praetereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech. (Liber Iudicum 9, 25)

  • et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: “Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem. (Liber Iudicum 9, 31)

  • Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris”. (Liber Iudicum 9, 33)

  • Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: “Ecce de montibus multitudo descendit”. Cui ille respondit: “Umbras montium vides quasi homines”. (Liber Iudicum 9, 36)

  • Qui persecutus est eum fugientem, cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis. (Liber Iudicum 9, 40)

  • Irruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum adversarios percusserunt. (Liber Iudicum 9, 44)

  • ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et, arrepta securi, praecidit arboris ramum impositumque ferens umero dixit ad socios: “Quod me viditis facere, cito facite”. (Liber Iudicum 9, 48)

  • Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod obsidebat et cepit. (Liber Iudicum 9, 50)

  • Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. (Liber Iudicum 9, 51)

  • Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim”. Qui transfodit eum. (Liber Iudicum 9, 54)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina