Mosaico decorativo

Fundar 10534 Resultados para: Ad

  • Dixitque ad Zebee et Salmana: “Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor?”. Qui responderunt: “Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis”. (Liber Iudicum 8, 18)

  • Dixitque Iether primogenito suo: “Surge et interfice eos!”. Qui non eduxit gladium; timebat enim, quia adhuc puer erat. (Liber Iudicum 8, 20)

  • Dixeruntque viri Israel ad Gedeon: “Dominare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian”. (Liber Iudicum 8, 22)

  • Dixitque ad eos: “Unam petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua”. Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant. (Liber Iudicum 8, 24)

  • Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques camelorum. (Liber Iudicum 8, 26)

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)

  • Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiae matris suae dicens: (Liber Iudicum 9, 1)

  • “Loquimini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum””. (Liber Iudicum 9, 2)

  • Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: “Frater noster est”. (Liber Iudicum 9, 3)

  • Dixeruntque ligna ad arborem ficum: “Veni et super nos regnum accipe”. (Liber Iudicum 9, 10)

  • Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”. (Liber Iudicum 9, 12)

  • Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: “Veni et impera super nos”. (Liber Iudicum 9, 14)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina