Mosaico decorativo

1. Prve godine Baltazara, kralja babilonskoga, usni Daniel san: utvare mu se na postelji vrzle glavom. Sažeto zapisa što je usnio.

1. Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est.

2. Kazivaše ovako: Noæu u viðenju pogledah, kad eno: èetiri vjetra nebeska uzbibaše veliko more.

2. Respondit Daniel et dixit: “Videbam in visione mea nocte: et ecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum,

3. Èetiri goleme nemani iziðoše iz mora, svaka drukèija. Prva bijaše kao lav, a krila joj orlovska.

3. et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.

4. Dok je promatrah, krila joj se išèupaše, diže se ona sa zemlje i uspravi na noge kao èovjek, i bijaše joj dano srce èovjeèje.

4. Prima quasi leaena et alas habebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae sunt alae eius; et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.

5. Kad eno druga neman: gle, sasvim drukèija: kao medvjed, s jedne strane uspravljena, tri joj rebra u raljama, meðu zubima. I bijaše joj reèeno: "Ustani, nažderi se mesa!"

5. Et ecce bestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”.

6. Gledah dalje, i evo: treæa neman kao leopard, na leðima joj èetiri ptièja krila: imaše èetiri glave, i dana joj je moæ.

6. Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei.

7. Zatim, u noænim viðenjima, pogledah, kad eno: èetvrta neman, strahovita, užasna, izvanredno snažna: imaše velike gvozdene zube; ona žderaše, mrvljaše, a što preostade, gazila je nogama. Razlikovala se od prijašnjih nemani i imaše deset rogova.

7. Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8. Promatrah joj rogove, i gle: meðu njima poraste jedan mali rog; i pred tim se rogom išèupaše tri prijašnja roga. I gle, na tome rogu oèi kao oèi èovjeèje i usta koja govorahu velike hule.

8. Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9. Gledao sam: Prijestolja bjehu postavljena i Pradavni sjede. Odijelo mu bijelo poput snijega; vlasi na glavi kao èista vuna. Njegovo prijestolje kao plamenovi ognjeni i toèkovi kao žarki oganj.

9. Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus.

10. Rijeka ognjena tekla, izvirala ispred njega. Tisuæu tisuæa služahu njemu, mirijade stajahu pred njim. Sud sjede, knjige se otvoriše.

10. Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.

11. Ja gledah tada, zbog buke velikih hula što ih govoraše rog, i dok gledah, neman bi ubijena, njezino tijelo raskomadano i predano ognju.

11. Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset ad comburendum igni;

12. Ostalim nemanima vlast bi oduzeta, ali im duljina života bi na jedno vrijeme i rok.

12. aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

13. Gledah u noænim viðenjima i gle, na oblacima nebeskim dolazi kao Sin èovjeèji. On se približi Pradavnome i dovedu ga k njemu.

13. Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum;

14. Njemu bi predana vlast, èast i kraljevstvo, da mu služe svi narodi, plemena i jezici. Vlast njegova vlast je vjeèna i nikada neæe proæi, kraljevstvo njegovo neæe propasti.

14. et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.

15. Meni, Danielu, smete se zbog toga sav duh, viðenja mi se vrzoše glavom, svega me prestraviše.

15. Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16. Pristupih jednome od onih koji stajahu ondje i zamolih ga da mi rekne istinu o svemu tome. On mi odgovori i kaza mi znaèenje:

16. Accessi ad unum de assistentibus et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonum edocuit me:

17. "One èetiri goleme nemani jesu èetiri kralja koji æe se diæi na zemlji.

17. “Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna consurgent de terra;

18. Ali æe od njih kraljevstvo preuzeti Sveci Svevišnjega i oni æe ga posjedovati za vijeke vjekova."

18. suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum”.

19. Zaželjeh tada saznati istinu o èetvrtoj nemani, onoj koja se razlikovaše od svih drugih, bila izvanredno strašna, imala gvozdene zube i mjedene pandže i koja je žderala i mrvila i nogama gazila što preostajaše;

19. Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius aerei, comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans,

20. i o deset rogova što bijahu na njezinoj glavi, i o drugom rogu koji poraste dok tri prva otpadoše - o rogu koji imaše oèi i usta što govorahu velike hule i koji bijaše veæi nego drugi rogovi.

20. et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris.

21. I gledao sam kako ovaj rog ratuje protiv Svetaca te ih nadvladava,

21. Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis,

22. dok ne doðe Pradavni, koji dosudi pravdu Svecima Svevišnjega, i dok ne doðe vrijeme kad Sveci zaposjedoše kraljevstvo.

22. donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23. On reèe: "Èetvrta neman bit æe èetvrto kraljevstvo na zemlji, razlièito od svih kraljevstava. Progutat æe svu zemlju, zgazit' je i smrviti.

23. Et sic ait: “Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam.

24. A deset rogova: Od ovoga kraljevstva nastat æe deset kraljeva, a iza njih æe se podiæi jedan drugi razlièit od onih prvih - i oborit æe tri kralja.

24. Porro cornua decem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit

25. On æe huliti na Svevišnjega, zatirati Svece Svevišnjega; pomišljat æe da promijeni blagdane i Zakon, i Sveci æe biti predani u njegove ruke na jedno vrijeme i dva vremena i polovinu vremena.

25. et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis;

26. Tada æe sjesti Sud, vlast mu oduzeti, razoriti, sasvim uništiti.

26. et iudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem;

27. A kraljevstvo, vlast i velièanstvo pod svim nebesima dat æe se puku Svetaca Svevišnjega. Kraljevstvo njegovo kraljevstvo je vjeèno, i sve vlasti služit æe mu i pokoravati se njemu."

27. regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient””.

28. Ovdje se završava izvještaj. Ja, Daniel, bijah vrlo potresen u svojim mislima i lice mi problijedje, ali sve ovo saèuvah u srcu svojemu.

28. Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me; verbum autem in corde meo conservavi.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras