Liber Psalmorum, 32
1. psalmus David exultate justi in Domino rectos decet laudatio
2. confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
3. cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4. quia rectum est verbum Domini et omnia opera ejus in fide
5. diligit misericordiam et judicium misericordia Domini plena est terra
6. verbo Domini cæli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum
7. congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8. timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
9. quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10. Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum
11. consilium autem Domini in æternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem
12. beata gens cujus est Dominus Deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi
13. de cælo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14. de præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
15. qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
16. non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suæ
17. fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur
18. ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia ejus
19. ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20. anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
21. quia in eo lætabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus
22. fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te