Mosaico decorativo

1. aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas

1. Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.

2. ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus

2. Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.

3. vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Jordanis

3. Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.

4. hæc dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis

4. Haec dicit Dominus Deus meus: “Pasce pecora occisionis.

5. quæ qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et pastores eorum non parcebant eis

5. Quae, qui emunt, occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: “Benedictus Dominus! Dives factus sum”. Et pastores eorum non miserentur eorum.

6. et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu eorum

6. Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum”.

7. et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos et pavi gregem

7. Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.

8. et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me

8. Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei.

9. et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui

9. Et dixi: “Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae”.

10. et tuli virgam meam quæ vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis

10. Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.

11. et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est

11. Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum Domini est.

12. et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos

12. Et dixi ad eos: “Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite”. Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos.

13. et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et projeci illos in domo Domini ad statuarium

13. Et dixit Dominus ad me: “Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis”. Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum. 14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel.

14. et præcidi virgam meam secundam quæ appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Judam et inter Israël

14.

15. et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris stulti

15. Et dixit Dominus ad me: “Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti;

16. quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quæret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pingujum comedet et ungulas eorum dissolvet

16. quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.

17. o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium ejus et super oculum dextrum ejus brachium ejus ariditate siccabitur et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur

17. Vae stulto meo pastori derelinquenti gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur”.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.